HETRURIA

HETRURIA
HETRURIA
quae et Tuscia, regio Italiae, Tyrtheno mati incumbens, ad primam usque Tyberis ripam protensa, Macra fluv. a Liguria discreta, auguriorum olim et haruspicinae peritissima. Inde forsan sollers Hetruria Claud. l. 1. in Eutop. Carm. 18. v. 12. Caput eius Florentia est, ad Arnum fluv. Porro Hetruria dicta est, teste Serv, quod eius fines tenebantur olim usque ad tipam Tyberis, et quasi ἑτερουρία, et per Syncopen ἑτρουρία, nam ἑτερος, et ὅρος finis vocatur. Eius Vicariatum, una cum Senatoria dignitate, ademit Carolo Siculo Nicolaus III Pontif. Rom. quod ille tegiae stirpis puellam suo fratrielocate noller. A. C. 1280. Papyr. Maslon. Hest. l. 3. Baudr. Hetruria, seu Etruria, pars est Italiae satis ampla, inter mate Tyrrheu. ad Occas. et Mer. montem Apenninum ad Sept. et Tibetim fluv. ad Ott. comprehensa. Eius pars maior, quae ad Occas. extenditur, nunc la Toscana dicitur, Gallis la Toscane i cuius partes sunt quaturor, nempe ditio Florentina, il Fiorentino, ditio Pisana, il Pisano, ditio Senensis, il Sanese, quae parent magno Duci Hetr8iae, qua dignitate ptimus ornatus est Cosmus Mediceus, antea Florentiae ac Senatum Dux, et ditio Lucensis, il Luchese, quae Rem publicam separatam facit. Minor Hetruriae portio, et quae magis extenditut ad Ort. subest Rom. Pontifici; et in ea sunt prov. Patrimonii S. Petri, la Provincia del Patrimonio, Ducatus Castrensis, lo Strato di Castro, territotium Urbevetanum, l'Orvietano et territorium Perusin. il Perugino. Pop. Hetrusci, Tusci, et Tyrrbeni, qui Lydis originem suam debebant. Vide omnino Cluv. Ital. Antiq. l. 2. c. 1. Plin. l. 3. c. 5.
Hetrurioe urbes hunc exstantes.
Acula, Aquapendente, in ditione Rom. Pontificis. Aretium, Arezzo, in ditione magni Ducis. Balneoregium, Baguarca, Rom. Pontificis. Centumcellae, Civita Vecbia, Rom. Pontisicis. Clusum, Chiusi, magni Ducis. Collis, Colle, magni Ducis. Cornuetum, Corneto, Rom. Pontificis. Cortona, Cortona, magni Ducis. Faesulae, Fiesoli, magm Ducis, fere in ruinis iacet. Falisca, postea Galesium. Fescennia, Citta Castellana, Rom. Pontificis. Florentia, Florenza, et Firenze, magni Ducis sedes, Galesium, Galese, oppid. Rom. Pontificis. Grossetum, Grosseto, magni Ducis. Hortanum, Horta, Rom. Pontificis. Liburnus portus, Livorno, magni Ducis. Luca, Lucca, sui iuris Resp. Massa, Massa, magni Ducis, Episcopal, sub Archiep. Senensi. Massa, Massa, Ducis cognominis. Miniatorpolis, S. Miniato, magni Ducis. Mons Ilcinus, Montalcino, magni Ducis. Mons Physcon, Monte Fiascone, Rom. Pontificis. Mons Politianus, Monte Pulctano, magni Ducis. Nepeta, Nepi, Rom. Pontificis. Oropitum, et urbs vet, Orvieto, Rom. Pontificis. Perusa, Perugia, Acad. ditionis Pontificiae. Pientia, antea Corfinianum, Pienza, magni Ducis. Pisae, Pisa, magni Ducis. Pistoria Pistoria, magni Ducis. Plebs, Civita della Pieve, Rom. Pontificis urbecula. Plumbinum, Piombino, Pincipis proprii. Radicofanum, Radicofani, magni Ducis. Sarsana, Sarzana, ditionis Genuensis. Sena, Siena, magni Ducis. Suana, Sonana, magni Ducis. Sutrium, Sutri, Rom. Pontificis. Tuscania, Toscanella, Rom. Pontificis. Viterbium, Viterbo, Rom. Pontificis. Volaretrae, Volterra, magni Ducis. Urbetellum, Orbitello, sub Hisp.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Hetruria —    • Hetruria,          см. Etruria, Этрурия …   Реальный словарь классических древностей

  • COLONIA Trajana — et Colonia Ulp. Trai. in nummo Ulpii Traiani Aug. ab Auctore suo dicta, alias quoque Ulpia castra. Hîc legio Tricesima Ulpia Victrix, Dioni et veter. inscriptionibus ac Ptolemaeo etiam nota hiemavit, sub Constantino M. quae antea in castris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ITALIA — I. ITALIA apud vetustissimos Scriptores, Brutiorum proprie regio est, quam Phoenices dixêre Itariam, quasi Piceariam, propter picis copiam praestantiamque, ut Bochart, erudite demonstrat. Vide eum Parte prior. l. 2. c. 26. ut et quae dicta suo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MUNICIPIUM — Latinis quid sit, et quid a Colonia differat. et quid sint Municipes, quaeve vocabuli huius ratio ac proprietas, integro c. 13. l. 16. exponit A. Gellius, ubi inter alia docet, non meliore conditione fuisse Colonias, ut vulgo creditum, quam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAEFECTURA — non tam officii, quam urbis in qua Praefectus morabatur, nomen est. Hinc praefecturae (quas post municipia retulimus) urbeserant, ad quas Praefecti, qui ius dicerent, ex urbe Roma mittebantur. Harum conditio mutabatur; nam ex municipio… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Thomas Dempster — (August 23, 1579 [But this date is disputed. Thomas said that he was one of 29 children and belonged to a set of triplets, which seems an impossibility and for which there is no other evidence. A modern Dempster, James, reasons, on a website… …   Wikipedia

  • LUDUS, a LYDIS — qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THUSCIA — vel Tuscia, fecundissim a Italiae regio a Latio Tiberi, a Liguribus Macrâ fluv. dirempta, aliô nomine Hetruria dicta, hodie vero la Toscana, ubi lingua Italica inprimis floret. Sic dici quibusdam videtur ἀπὸ τȏυ θύειν, h. e. sacrificando,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Vino Greco — is the name of a wine style which originated, at least 2,150 years ago, as an Italian imitation of the sweet, strong Greek wines that were exported to Italy at the period of the Roman Republic and Roman Empire. Its names in other languages were:… …   Wikipedia

  • Тоскана — У этого термина существуют и другие значения, см. Великое герцогство Тосканское. Координаты: 43°24′36″ с. ш. 11°00′00″ в. д. / 43.41° с. ш. 11° в. д.  …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”